라틴어 문장 검색

cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam videri volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:6)
nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:4)
ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:5)
illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:3)
' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:2)
Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:3)
visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:8)
nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:14)
sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:7)
num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:3)
quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia quae in consuetudine probantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:3)
Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:1)
quod ne id facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:3)
veracis suos esse sensus dicit '. Igitur semper auctorem habes, et eum qui magno suo periculo causam agat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:10)
eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION