라틴어 문장 검색

intellegit oratorem in ea causa non adesse, qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam fidibus manum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:3)
ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:5)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 3:2)
Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 2:3)
Etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum prudens, toto genere perurbanus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:3)
Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:4)
Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:4)
ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장10)
existimabatur bene Latine, sed litteras nesciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:2)
sed his comme- morandis etiam illud adsequor, ut intellegatis primum ex omni numero quam non multi ausi sint dicere, deinde ex eis ipsis quam pauci fuerint laude digni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 1:2)
ne illud quidem intellegunt, non modo ita memoriae proditum esse sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 1:1)
ut qui haec procul videat, etiam si quid agatur nesciat, at placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 2:4)
non enim intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:13)
Intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION