라틴어 문장 검색

numeris ordinationibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2841)
post in numerum deorum receptus, meruit esse numen hortorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1113)
in numerum id est in ordinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1751)
'nec morti esse locum' pro 'nec mori'. 'sideris' quoque pro 'siderum'. et 'in numerum' id est in mo- dum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2266)
"Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, deum unum multis licet designasse nominibus, ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:1)
"Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:1)
"denique de vestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:13)
plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 12:4)
Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem - nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent - Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:1)
ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:3)
et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:4)
ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat earn dedita opera esse quaesitam - quae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquam aut ratione aliqua aut ulla observatione fiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 4:1)
Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et ut aptior sit oratio, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:9)
Est enim inter scriptores de numero annorum controversia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:2)
numeroque eodem fuit Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION