라틴어 문장 검색

hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)
quem praesidentes studiis deae propius audirent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:4)
nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 110:1)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
cuius e alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 129:1)
tractavit etiam omnem fere studiorum materiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:1)
quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 147:1)
nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior fit, sic profectus non a summio petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 164:2)
ad profectum enim opus est studio non indignatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:4)
mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:1)
illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum est) non sunt transeunda:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 193:1)
sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:1)
non est huius quidem operis, ut explicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps tractanda sint (nam id factum est etiam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo iam robustorum studiis ordinem dedimus) sed de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas maxime veniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 202:2)
ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:1)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION