라틴어 문장 검색

alii ex quattuor elementis, ut Empedocles, secundum quem ait Lucretius "ex imbri, terra atque anima nascuntur et igni". Epicurei vero, quos nunc sequitur, nihil horum comprobant, sed dicunt duo esse rerum principia, corpus et inane:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 314)
de his itaque duobus principiis volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex his cetera, ut illa duo elementa, atomi et inane, sint, haec vero quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent ori- ginem aliis omnibus rebus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 3110)
ergo 'uti magnum per inane coacta semina' canebat, inquit, mundi principium, id est quemadmodum coactae et collectae atomi per magnum inane fuissent origo ignis, aeris, terrarum et maris;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 3112)
et liqvidi simul ignis puri, id est aetheris, quem Cicero "ignitum liquorem" dicit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 331)
Lucretius "devolet in terram liquidi color aureus ignis". ut his exordia ex seminibus, hoc est atomis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 332)
Prometheus, Iapeti et Clymenes filius, post factos a se homines dicitur auxilio Minervae caelum ascendisse et adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus, quem hominibus in- dicavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 422)
quod tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo sub- ductum macies et nova febrium terris incubuit cohors". ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religa- verunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 424)
deprehendit praeterea ratio- nem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4211)
nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4212)
nam postea malo hominum usu in perniciem eorum ver- sus est, sicut in Livio lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4213)
hinc est, quod igne rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur inmissi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4215)
alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et volucri obiectum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4219)
quia in domo sua semper ignis sit, ideo subiectum 'hinc tantum', ut est "hinc omnis largo pubescit vinea fetu", hoc est ex hac causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 512)
unde in secundo Aeneidis et "salsae fruges" et in quarto "ipsa mola". incende bitumine l. id est lauros divino igne consume;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 8210)
bonum sit ideo optat, ut hoc signum bonum sit, quia ignis medius est et qui possit etiam nocere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1061)

SEARCH

MENU NAVIGATION