라틴어 문장 검색

Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 49:2)
si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum (verbo tenus) quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 17:2)
tandemque ex praemeditato colludio, per eum qui est in verba fidentior, suave quoddam principium dicendi exoritur, Cluentianae vel pro Ctesiphonte orationum aemula ornamenta promittens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:3)
eo videlicet more, quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 3:3)
Ad haec imperator, ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum immemorem et ingratam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:1)
Verba enim promissionis eius, quae populo fuerat allocutus, rogante populo in tabula aenea iussit scribi et in publico poni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 13:2)
sed dum ante imperatore ducerent, ille vero tantum caput inclinavit et verba salutatoria dixit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 114)
Vide Angelbertus, quomodo haec verba defendas!
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1127)
Mane autem facto, coligit imperator sapientes, prout si subito poterant, conflictum habentes de hac verba contra archiepiscopus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1129)
Illi autem convicti, ad haec verba consenserunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1139)
Tunc Karloman, germanus eius, obviam veniens Karoli rex barbani sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1812)
Et domnus Bonefacius archiepiscopus in Frisiae nuntians verbum Domini et praedicando martyr Christi effectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 754 13:3)
et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:6)
et si ipse dux obdurato corde verbis supradicti apostolici minime oboedire voluisset, tunc domnus Carolus rex et suus exercitus absoluti fuissent ab omni periculo peccati, et quicquid in ipsa terra factum eveniebat in incendiis aut in homicidiis vel in qualecumque malitia, ut hoc super Tassilonem et eius consentaneis evenisset et domnus rex Carolus ac Franci innoxii ab omni culpa exinde permansissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:9)
Haec verba expleta, missi Tassiloni absoluti sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION