라틴어 문장 검색

Praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum uelitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis aduersum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장3)
Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장4)
Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium interuallo ante consedisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장11)
nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장8)
Deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octauum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere omnia quae imperarentur facere, sed Mario parum confidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장4)
deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 5:4)
Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 3:1)
tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 9:3)
Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:7)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:2)
Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:1)
Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:1)
Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 4:1)
Nullum sine exitu iter est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION