라틴어 문장 검색

senatus decrevit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 245:1)
tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum velit, eligat et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 246:1)
neque in ea provincia plus quam duas legiones esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 251:2)
id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:1)
Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 254:1)
placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere quod opus facto sit sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos perferendum imperium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 414:1)
ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 448:1)
castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 475:1)
intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, implevit legio atque aciem hostium interrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 518:3)
secundam legionem L. Albinus consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 519:3)
in medio secunda legio immissa dissipavit phalangem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 523:1)
iam primum cum legionibus ad conveniendum diem edixit, non auspicato templum intravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 130:1)
legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romae manserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 131:3)
consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis legionibus quinum milium et ducenorum peditum et equitum quadringenorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 176:1)
et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION