라틴어 문장 검색

etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:5)
veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:4)
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)
cui tantum conceditur, procedere primo per negativas, et postremo loco desinere in affirmativas, post omnimodam exclusionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:10)
Tum vero post rejectionem et exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:7)
et tamen post istam unionem naturae, quae est res maxime principalis, de naturae divisionibus et venis, tam ordinariis quam interioribus et verioribus, suo loco postea dicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:7)
Dicemus itaque primo loco, de Praerogativis Instantiarum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:1)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus secundo loco Instantias Migrantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:1)
Inter praerogativas instantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensivas, de quibus in vindemiatione prima de Calido mentionem fecimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:1)
Inter praerogativas instantiarum ponemus quarto loco Instantias Clandestinas, quas etiam Instantias Crepusculi appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:1)
ut suo loco dicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:14)
Inter praerogativas instantiarum ponemus quinto loco Instantias Constitutivas, quas etiam Manipulares appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:1)
Hujusmodi autem Loci memoriam insigniter juvant, eamque longe supra vires naturales exaltant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:7)
Atque ex isto manipulo trium instantiarum, videlicet ordinis, locorum artificialis memoriae, et versuum, constituitur species una auxilii ad Memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:9)
in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat sive convenientiam ad illa loca certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION