라틴어 문장 검색

novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim quibus se suaque transveherent, faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 262:2)
his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 308:1)
nunc corpora curare tempus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 571:2)
pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 587:1)
senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegii pontificum sententia, omnia ea ut mature fiant curare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 113:1)
tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum curantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 122:1)
medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 214:2)
eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 646:1)
illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent - suae quisque fortunae domi
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 662:2)
seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne etiam cum donis Hannibal domum remiserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 187:2)
motum iri videretur, decreverunt patres ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret quoad Mucius convaluisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 465:1)
huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 486:1)
digna res visa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 209:1)
ab hac adhortatione dimissi corpora curant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 492:1)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION