라틴어 문장 검색

Sed plebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장3)
Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장3)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
Ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장7)
Praeterea imperauit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장3)
Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장2)
Proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장8)
At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장2)
Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장3)
oppugnare aut parare omnibus locis, auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque uolare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장4)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장1)
cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장5)
dicit, quae ipse parauisset facere, perfidia clientis sui praeuenta;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장5)
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION