라틴어 문장 검색

mille fere passuum ab oppido castra locant nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa et partim artis partim arduis viis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 300:2)
tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:3)
castra capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 303:2)
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 307:1)
poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret - et in conspectu erant posita in plano - nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 329:1)
egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 482:1)
viderant eos milites Romani vagantes per agros et congregato agmine praedam prae se agentis, et castra cernebant haud procul Veiis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 485:1)
sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non pulverem modo ferente cum quid venti motum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 511:1)
castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 525:3)
partem unam in agro Veiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 19:2)
fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 24:1)
exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 26:2)
te, Q. Servili, altero exercitu instructo paratoque ad urbem castra habere, intentum, sive Etruria se interim, ut nuper,sive nova haec cura, Latini atque Hernici moverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 69:1)
quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin voces quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obversus in aciem ordines interequitans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 76:1)
Volsci, ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION