라틴어 문장 검색

similiterque post Idus decem et septem dies in singulis usque ad sequentes Kalendas putabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:3)
Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:1)
unde annus vertens vocatur, et habetur magnus, cum lunae annus brevis putetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 4:2)
Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia veteres an pro circum ponere consuerunt, ut Cato in Originibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:3)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
Alii putant Idus, quod ea die plena luna videatur, a videndo vidus appellatas, mox litteram v detractam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:1)
Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae servaverint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 20:1)
meliusque occlusa Plutonis fauce eundum ad praelium putaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 17:2)
Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cavendos putarunt, quos etiam atros velut infausta appellatione damnarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:1)
alii cognominatum Apollinem putant ὡς ἀπολλύντα τὰ ζῶα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 9:2)
Nam ὡς ἀπελαύνοντα τὰς νόσους ἀπόλλωνα tamquam ἀπέλλωνα cognominatum putant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 14:2)
plerique autem a specie et nitore Φοῖβον, id est καθαρὸν καὶ λαμπρὸν, dictum putant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 33:2)
Ipsos quoque λύκους a λύκῆ, id est a prima luce, appellatos quidem putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 41:1)
Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:1)
Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION