라틴어 문장 검색

numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 2:2)
non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:5)
quantulum enim amnis obstabat quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia divisas!
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 1:3)
quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 3:3)
est apud illos et opibus honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non precario iure parendi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 2:1)
ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:3)
soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 5:3)
opibus nimiis non gaudebat, speciosae contigerant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 4:1)
nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장13)
mox attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit quam postea a principe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장4)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장11)
vetus in familia nobilitas, magnae opes:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장4)
ardorem exercituum Agrippinenses, Treviri, Lingones aequabant, auxilia equos, arma pecuniam offerentes, ut quisque corpore opibus ingenio validus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장6)
Adiuncto Britannico exercitu ingens viribus opibusque Vitellius duos duces, duo itinera bello destinavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 61장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION