라틴어 문장 검색

namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장52)
itaque quoniam ab his praesidiis sum desertus, per auxilia scientiae scriptaque, ut spero, perveniam ad commendationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말20)
sed antequam naturales res incipiam explicare, de aedificiorum rationibus, unde initia ceperint et uti creverint eorum inventiones, ante ponam, et insequar ingressus eorum, qui antiquitates rerum naturae et initia humanitatis et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말22)
Heraclitus Ephesius, qui propter obscuritatem scriptorum a Graecis σκοτεινο`σ est appellatus, ignem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장2)
at vero aeris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장7)
ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, caeditur materies, erit tempestiva.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장8)
cum autem, uti supra scriptum est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu videbuntur esse ad perpendiculum et normam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장64)
contrahatur columna ita, uti in tertio libro de ionicis est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장16)
reliqua omnia, tympana, simae, coronae, quemadmodum supra scriptum est in ionicis, ita perficiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장36)
si vero systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons aedis, si tetrastylos erit, dividatur in partes XVIIII S, si hexastylos erit, dividatur in partes XXVIIII S. ex his pars una erit modulus, ad quem, uti supra scriptum est, dividantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장38)
reliqua, uti supra scripta sunt ea, pro portionibus atque symmetriis facienda videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장12)
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장23)
Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogitationes praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias adiecerunt suis scriptis auctoritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말1)
columnae superiores minores quam inferiores, uti supra scriptum est, constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장15)
Cum forum constitutum fuerit, tum deorum inmortalium diebus festis ludorum spectationibus eligendus est locus theatro quam saluberrimus, uti in primo libro de salubritatibus in moenium conlocationibus est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION