라틴어 문장 검색

deinde fide data, si Iugurtham viuum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장6)
Et Romae senatus de prouinciis consultus Numidiam Metello decreverat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장15)
Neque illi senatus, quamquam aduersus erat, de ullo negotio abnuere audebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장6)
Atque etiam, cum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장36)
Ceterum uetera omittere ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장21)
Dein Sulla omnia pollicito docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장13)
"Senatus et populus Romanus benefici et iniuriae memor esse solet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장9)
Denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장2)
Cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장7)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 4:4)
interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 7:3)
quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:13)
Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 9:3)
Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION