라틴어 문장 검색

Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 28:1)
Neve morer referens tristes ex ordine casus, Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:7)
sors autem ubi pessima rerum, sub pedibus timor est securaque summa malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 57:6)
Sic dicere vates faticinasque ferunt sortes quantumque recordor, dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret, Priamides Helenus flenti dubioque salutis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:9)
similes aliorum respice casus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:7)
Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:1)
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:2)
certas ita dicere sortes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 56:3)
da mihi Maeoniden et tot circumice casus, ingenium tantis excidet omne malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 126)
non casu, vos sed sub condicione vocati, fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 260)
O mihi post nullos umquam memorande sodales, et cui praecipue sors mea visa sua est, attonitum qui me, memini, carissime, primus ausus es adloquio sustinuisse tuo, qui mihi consilium vivendi mite dedisti, cum foret in misero pectore mortis amor, scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, officium nec te fallit, amice, tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 51)
invigiles igitur nostris pro casibus, oro, deminui siqua numinis ira potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 513)
scire meos casus siquis desiderat omnes, plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 514)
nos freta sideribus totis distantia mensos sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus, ille habuit fidamque manum sociosque fideles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 521)
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis parte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi, - denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce " vale "?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 86)

SEARCH

MENU NAVIGATION