라틴어 문장 검색

nam et verba eligebant et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:9)
in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:3)
incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 2:1)
Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:6)
aut reperiam ipse eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere quo illi volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:3)
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 3:1)
praesertim cum hac sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:8)
sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:1)
si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:6)
utilis ergo est iuris civilis scientia;- tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:5)
in divisione formae, quas Graeci εἴδη vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장1)
commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 3:1)
nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 4:1)
librarii omnes nonnulla menda sustulerunt (K1). prae- terea codex a duobus viris tractatus est, Kc (ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말89)
e quibus nonnullas, ut et chartae parcam et legentium commodo inserviam, non per apparatum criticum dispergere sed hic in unum collatas tractare liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말310)

SEARCH

MENU NAVIGATION