라틴어 문장 검색

Montane, vel aequis sufficis, et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopae rescribere iussit Ulixen errantem saevo per duo lustra mari, quique suam Troesmin imperfectumque dierum deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 165)
"quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권58)
quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권47)
Arcadiis plurimus ille iugis, testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, quique citis Ladon in mare currit aquis, cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, altaque Cyllene1 Parrhasiaeque nives.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권176)
cum mare trux aries cornu decertat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권71)
"tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas deserit et Veneris sacra Cythera petit, hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum Brontes et Steropes Acmonidesque solent, aequoraque Afra legit Sardoaque regna sinistris respicit a remis Ausoniamque tenet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권192)
"donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta detulerit flavis in mare Thybris aquis, non mihi dentosa crinem depectere buxo, non ungues ferro subsecuisse licet, non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, quamvis perpetua sit mihi lege datus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권152)
haec est illa dies, qua tu purgamina Vestae, Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권465)
Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:1)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)
esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles obsessa laboret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:3)
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:1)
Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:9)
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION