라틴어 문장 검색

Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus ese;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:1)
Est istuc quidem honestum, verum hoc expedit, res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:3)
Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:1)
At stulte, qui non modo non censuerit captivos remittendos, verum etiam dissuaserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 130:1)
verum id fit non genere sed gradu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 4:2)
'Verum melius Graeci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 2:3)
Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in forensibus rebus civilibusque versatur, quin scias, neque eam tamen scientiam, quam adiungis oratori, complexus es, videamus ne plus ei tribuamus quam res et veritas ipsa concedat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 77:1)
verum intellegendum est alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:3)
- qui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:2)
Verum ego hanc vim intellego esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse atque collegisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 146:1)
verum illa mox;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 148:3)
Verum, quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse participes, nihil occultabo et, quoad potero, vobis exponam, quid de quaque re sentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 172:1)
verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur ornata oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 208:1)
Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum tristem Galba vidit, nomine appellavit quaesivitque, qua de re ad Crassum rettulisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 239:3)
sed nos non quid nobis utile, verum quid oratori necessarium sit, quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION