라틴어 문장 검색

itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:2)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)
haec autem de libidine oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:4)
Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:4)
ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:7)
qualis autem homo ipse esset, talem eius esse orationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:7)
orationi autem facta similia, factis vitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:8)
sed redeat, unde aberravit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:4)
Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:1)
Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:1)
nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 94:2)
de sapiente enim haec omnis oratio est, cui iure id accidere non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 107:7)
Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis enervaretur et caderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:3)
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION