라틴어 문장 검색

Cohortes [… in] animo habeo ad vos mittere.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:16)
Quod Caesar cum animum adverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:4)
Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:12)
An me deleto non animum advertebatis decem habere legiones populum Romanum quae non solum vobis obsistere, sed etiam caelum diruere possent?
(카이사르, 히스파니아 전기 42:13)
Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neve quam partem nocturni temporis intermittant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:1)
Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una nocte vis aquae dulcis inventa est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:2)
Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:1)
Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:2)
Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:3)
Hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:6)
Neque vero Alexandreae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et votis victoriam suis ab dis immortalibus eceret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:13)
quorum si qui aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cavendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:5)
Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis euerat, ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam viderent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:6)
Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:8)
non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION