라틴어 문장 검색

quascumque minatur, has tremuit iam Roma manus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 197)
fuimus vestri quia causa triumphi, ipsa ruina placet, cum victor scandere currum incipies crinemque sacrum tibi more priorum nectet muralis, vallaris, civica laurus et regum aspicient Capitolia fulva catenas, cum vesties Romam spoliis, cum divite cera pinges Cinyphii captiva mapalia Bocchi, ipse per obstantes populos raucosque fragores praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam te geminas Alpes, Syrtes te, te mare magnum, te freta, te Libycas pariter domuisse catervas, ante tamen vicisse mihi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 250)
quae sicut mersa nitescunt, adversis sic Roma micat, cui fixus ab ortu ordo fuit crevisse malis, modo principe surgit consule;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 4)
cum procul erecta caeli de parte trahebat pigros Roma gradus, curvato cernua collo ora ferens;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
"te numen et illud, quidquid Roma fui:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 25)
lacrimae vocem clausere precantis, et quidquid superest luctus rogat, undique caeli assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et qui auctores tibi, Roma, dei;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 59)
"testis mihi Caesaris esto hic nimium Fortuna pavens, cum colle repulsus Gergoviae castris miles vix restitit ipsis, hos ego tam fortes volui, sed cedere Avitum dum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum stemmata complexum germen, palmata cucurrit per proavos, gentisque suae te teste, Philagri, patricius resplendet apex."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 71)
"manifesta dedi mox signa futuri principis ac totam fausto trepidi patris aulam implevi augurio, licet idem grandia nati culparet fata et pueri iam regna videret, sed sibi commissum tanto sub pignore cernens mundi depositum, ne quid tibi, Roma, periret, iuvit fortunam studio."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 77)
"Ducis hinc pugnas et foedera regum pandere, Roma, libet, variis incussa procellis bellorum regi Getico tua Gallia pacis pignora iussa dare est, inter quae nobilis obses tu, Theodore, venis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 90)
"et nil est gravius, si forsitan umquam vincere contingat, trepido, postquam undique nullum praesidium ducibusque tuis nil, Roma, relictum est, foedus, Avite, novas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 126)
"Iam prope fata tui bis senas vulturis alas complebant (scis namque tuos, scis, Roma, labores):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 154)
"ilico barbaries, nec non sibi capta videri Roma Getis tellusque suo cessura furori;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 157)
"Romae sum te duce amicus, principe te miles, regnum non praeripis ulli, nec quisquam Latias Augustus possidet arces;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 219)
"non hoc modo tempora poscunt, ut Romam plus alter amet."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 239)
"Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis intonat Augustum plausu faustumque fragorem portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)

SEARCH

MENU NAVIGATION