라틴어 문장 검색

audio, sed non abire possum ab his regionibus, ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, poste autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2133)
perii, opsecro vestram fidem, Epidamnienses, subvenite, cives.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 717)
o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum meum hic in pacato oppido luci deripier in via, qui liber ad vos venerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 726)
Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 451)
requireres, rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, civisne esset an peregrinus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4103)
Civem esse aibant Atticum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4105)
Cives, bene valete.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 226)
mitto iam, ut occidi Achilles civis passus est - sed eccum Palaestrionem, stat cum milite:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 73)
nam publicae rei causa quicumque id facit magis quam sui quaesti, animus induci potest, eum esse civem et fidelem et bonum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 28)
Tuan ego causa, carnufex, cuiquam mortali libero auris atteram, qui hic commercaris civis homines liberos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 930)
Toxilvs Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis, bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis, cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes, eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 11)
ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit atque te faciet ut sis civis Attica atque libera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2310)
Aetoli cives te salutamus, Lyce, quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 38)
domos abeamus nostras, sultis, nunciam, quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus, ut perderemus corruptorem civium.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 635)
si expugno (facilem hanc rem meis civibus faciam), post ad oppidum hoc vetus continuo meum exercitum protinus obducam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION