라틴어 문장 검색

Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:1)
Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus contumeliam refutabimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 53:1)
At illum in aliis mundi finibus sua virtus collocavit nihil vobiscum commune habentem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 78:5)
Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:3)
pacem enim similem belli efficit, in armis vero obliviscitur Martem esse communem venitque in alienam potestatem, dum in sua non est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:6)
Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:8)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
periclitatur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus iunxit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:3)
iniquus autem est, qui commune vitium singulis obiecit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:2)
' Usque ad ultimum vitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 6:6)
Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 18:2)
Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:4)
Communis, inquid, lex est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.6)
Lex ista communis est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.33)
Non debeo in inuidia solus esse, cum luctus communis sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION