라틴어 문장 검색

Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:1)
nec est quisquam, cui tam valde innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam paratam humanis erroribus gaudeat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 10:3)
Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 38:2)
scelera enim sceleribus tuenda sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:3)
qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invisior sibi quam servientibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:3)
mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:2)
Summa enim prudentia altissimi viri et rerum naturae peritissimi maluerunt velut incredibile scelus et ultra audaciam positum praeterire quam, dum vindicant, ostendere posse fieri;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:4)
In hoc leviore periculo erratur, sed par error est a vero recedendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 17:6)
videntur enim nullam relinquere spem humanis erroribus, sed omnia delicta ad poenam deducere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 20:4)
Alii longo errore iactati non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupaverunt, alii armis sibi ius in ahena terra fecerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:2)
Nonne furor et ultimus mentium error est, eum tam exiguum capias, cupere multum ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:7)
at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:3)
Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:8)
In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam ver- gere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:9)
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION