라틴어 문장 검색

nee si Baianis veniat novus hospes ab oris, talia despiciet - fas sit componere magnis parva - Neronea nee qui modo lotus in unda, hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti ingenio curaque puer!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci37)
expositi census et docta fruendi temperies.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis56)
anne quod Euboicos fessus remeare penates auguror et patria senium componere terra?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 6)
ipse etiam immensi reparator maximus aevi attollit vultus et utroque a limine grates Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum omnia iussisti componere bella novique in leges iurare fori, levat ecce supinas hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici6)
Est locus, ante urbem qua primum nascitur ingens Appia quaque Italo gemitus Almone Cybebe ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnes, hic te Sidonio velatam molliter ostro eximius coniunx - nec enim fumantia busta clamoremque rogi potuit perferre - beato composuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam83)
aequaevo cedere fratri mirarique patrem miseraeque ignoscere matri, admonuit fortuna domus, tibine illa nefanda pocula letalesque manu componere sucos evaluit, qui voce potes praevertere morsus serpentum atque omnes vultu placare novercas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii26)
Quid referam expositos servato pondere mores?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum88)
nullo sonet asper ianitor ore, Centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra aversae celent valles, umbramque senilem invitet ripis, discussa plebe, supremus vector et in media componat molliter alga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum106)
ast ubi prona dies, longos super aequora fines exigit atque ingens medio natat umbra profundo, interiore sinu frangentia litora curvat Taenaros, expositos non audax scandere fluctus, illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos in portum deducit equos, prior haurit harenas ungula, postremi solvuntur in aequora pisces, hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat mortibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권14)
"quis te solio Sicyonis avitae excitum infrenos componere legibus Argos nesciat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권57)
"nos vero volentes expositique animis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권60)
laetus mediis in sedibus aulae constitit, ingentique exceptus terga columna, vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon, nunc velox ferro, nunc ille tepentibus herbis mitior, ipse alta seductus mente renarrat principia irarum, quaeque orsus uterque vicissim, quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, qui contra quantaque duces, ubi maximus illi sudor, et indicio servatum Maeona tristi exponit, cui fida manus proceresque socerque adstupet oranti, Tyriisque incenditur exsul.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권157)
nox subiit curasque hominum motusque ferarum composuit nigroque polos involvit amictu, illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste, Labdacioque duci:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권160)
"fugit ille avia Lethes et Stygios super usque lacus, ubi mitior illum fiet pater et lacerum componit corpus Echion."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권245)
"- exposui fatis, quae mentem insania traxit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권230)

SEARCH

MENU NAVIGATION