라틴어 문장 검색

isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:4)
fuerunt etiam in oratorum numero mediocrium L. et Sp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장1)
Sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo video in numero oratorum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장7)
Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:2)
Erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:7)
ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장1)
nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:2)
Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 3:3)
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:7)
nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 2:1)
nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 3:5)
L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:1)
Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intellego me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum numerum et relaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:2)
Quod idcirco posui ut dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitisset posset notari et intellegeretur iam ad summum paene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, a iure civili, ab historia fuisset instructior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:8)
Nam etsi non fuit in oratorum numero, tamen pono satis in eo fuisse orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION