라틴어 문장 검색

ipse' est Pelasgo tumidus imperio Creo.
(세네카, 메데아 4:20)
regium imperium pati aliquando discat, vade veloci fuga monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
(세네카, 메데아 4:27)
Aequum atque iniquum regis imperium feras.
(세네카, 메데아 4:31)
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
(세네카, 메데아 4:41)
nemoris antiqui domus emisit umbras vocis imperio meae.
(세네카, 메데아 12:16)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
odit genitos sanguine claro, spernit superos hominesque simul, nec fortunam capit ipse suam quam dedit illi per scelus ingens infanda parens, licet ingratum dirae pudeat munere matris hoc imperium cepisse, licet tantum munus morte rependat, feret hunc titulum post fata tamen femina longo semper in aevo.
(세네카, 옥타비아 2:10)
no timere nutus cuius obsequium meus haud ferre posset fata post fratris dolor scelere interempti, cuius imperium tenet et sorte gaudet auctor infandae necis.
(세네카, 옥타비아 2:15)
tantoque victrix facta successu ferox ausa imminere est orbis imperio sacri.
(세네카, 옥타비아 3:9)
hac sum, fateor, digna carina, quae te genui, quae tibi lucem atque imperium nomenque dedi Caesaris amens.
(세네카, 옥타비아 5:27)
tibi numen incruenta summisit suum et dedit habenas imperi facili manu nutuque terras maria subiecit tuo.
(세네카, 옥타비아 7:41)
illic sepultum est impie gestum diu civile bellum, condidit tandem suos iam fessus enses victor hebetatos feris vulneribus, et continuit imperium metus.
(세네카, 옥타비아 8:15)
reddita est meritis meis funesta merces puppis et pretium imperi nox illa qua naufragia deflevi mea;
(세네카, 옥타비아 9:35)
Reddere penates Claudiae divi parant torosque fratris, debitam partem imperi.
(세네카, 옥타비아 12:5)
ut alta ventos semper excipiunt iuga rupemque saxis vasta dirimentem freta quamvis quieti verberat fluctus maris, imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
(세네카, 오이디푸스 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION