라틴어 문장 검색

"Non omnia grandior aetas, quae fugiamus, habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 4:3)
Proximus, audito sonitu per inane pharetrae, frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris nube fugit visa pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua levis effluat aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:5)
Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur, latet haec, illam trepidare videres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:8)
Hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur inque suo portasse sinu, duo numina, natos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:4)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
Fugit alta superque Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:2)
fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, et quia causa latet, locus est in crimine parvus Semianimes errare viis, dum stare valebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque versantes supremo lumina motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:15)
Tacito tantummodo victa pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:17)
Nec limite callida recto in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:14)
fugere hoc, illud captare putares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:20)
Labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:23)
Scylla freto postquam deductas nare carinas nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, consumptis precibus violentam transit in iram, intendensque manus, passis furibunda capillis, "quo fugis" exclamat, "meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:1)
Quo fugis, inmitis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:2)
sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 36:2)
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos servato nomine, vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION