라틴어 문장 검색

Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 35장7)
Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:3)
Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet.
(카이사르, 아프리카 전기 15:1)
convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis profert recipitque, nec umquam longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권58)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION