라틴어 문장 검색

quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:4)
possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa quae dixi sentio fuisse longiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:1)
O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 85:2)
neque sapientibus usque ad plaudite veniendum est, breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:2)
sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:3)
quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:6)
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:1)
quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:6)
Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:4)
Est enim vis et natura quaedam, quae tum observatis longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura praenuntiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 18:3)
Nihil est autem, quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque adsequi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 19:3)
quorum omnium, ne sim longior, una ratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 88:2)
Sed labor longius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 116:11)
Frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 209:9)
eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION