라틴어 문장 검색

Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.
(카이사르, 내란기, 2권 9:9)
Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum;
(카이사르, 내란기, 2권 13:4)
Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret.
(카이사르, 내란기, 2권 18:2)
eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit;
(카이사르, 내란기, 2권 18:5)
Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret.
(카이사르, 내란기, 2권 19:3)
Tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere.
(카이사르, 내란기, 2권 20:11)
Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet.
(카이사르, 내란기, 2권 20:12)
Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit;
(카이사르, 내란기, 2권 22:7)
Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae;
(카이사르, 내란기, 2권 25:3)
Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit;
(카이사르, 내란기, 2권 34:5)
His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum;
(카이사르, 내란기, 2권 38:4)
Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 38:6)
ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat;
(카이사르, 내란기, 3권 4:11)
CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat);
(카이사르, 내란기, 3권 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION