라틴어 문장 검색

sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel in obseruantia paschali, uel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis uiuere praesumeret, mutatus mente est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:1)
Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:1)
Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos Saepeque mutatas disposuisse comas, Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues Artificis docta subsecuisse manu?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 86)
Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus, Ansaque conpressos conligat arta pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 87)
coma tum mutatur, ut annos Dissimulet viridi cortice tincta nucis;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 824)
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram candidaque ossa supra nigra fauilla teget, ante meum ueniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 26)
solum nec doctae uerterunt pocula Circes, quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis aptaque uel cantu ueteres mutare figuras;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae20)
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, seu matura dies celerem properat mihi mortem, longa manet seu uita, tamen, mutata figura seu me finget equum rigidos percurrere campos doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis, quandocumque hominem me longa receperit aetas, inceptis de te subtexam carmina chartis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae65)
haec cum fines suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 341:1)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 389:1)
de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 440:3)
arma mutata, nihil praeter hastam et verutum datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 441:3)
sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignavia est scelus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 476:2)
magis tamen Menenianum - adeo mutaverant animi - profuit iudicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 584:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION