라틴어 문장 검색

Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:4)
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:8)
Quin aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos rerum dominos gentemque togatam:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:5)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:13)
Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:18)
Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, deducunt socii navis et litora complent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:1)
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso hortatur pater ire mari, veniamque precari:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 9:8)
Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt aequora;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:2)
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:9)
nullum maris aequor arandum, arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:18)
Alpheum fama est huc Elidis amnem occultas egisse vias subter mare;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:3)
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:7)
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:4)
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION