라틴어 문장 검색

quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis parte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi, - denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce " vale "?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 86)
fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum Caesaribus salvis barbara vincla pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 185)
adsuescunt oculi multa pudenda pati;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1225)
supplicium patitur non nova culpa novum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1237)
nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 138)
in genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 139)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis, terraque nescio quo non placet ipsa modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 34)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)
crinibus en etiam fertur Germania passis, et ducis invicti sub pede maesta sedet, collaque Romanae praebens animosa securi vincula fert illa, qua tulit arma, manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 212)
Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, praebet et incurvo colla premenda iugo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 61)
nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1018)
felix, qui patitur quae numerare potest!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 115)
sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 231)
curve casibus insultas, quos potes ipse pati?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 82)

SEARCH

MENU NAVIGATION