라틴어 문장 검색

id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 15:3)
sed scis illi reliquum quantum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 23:4)
sed id φιλοσοφώτερον διευκρινήσομεν, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 8 6:3)
quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 8 8:5)
etsi te ipsum istic iam calere puto, sed tamen quantum poteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:6)
ignorare mihi videris haec quanta sit clades.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 4:8)
qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus sit, qui fuerit, subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 4:4)
cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 4 2:2)
nunc ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 6 4:5)
tu, si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 6 4:6)
consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 2:5)
non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12C 2:2)
neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12D 3:2)
id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 4:5)
nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt - quamquam haec ferenda non erant - , video enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION