라틴어 문장 검색

segnis est urbanus et verna.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:6)
Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:2)
Levis aliquem motiuncula decipit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:1)
Quaedam defetigat et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque, qui miserat, respuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:4)
huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 7:1)
Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:1)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:4)
aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:8)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)
Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:1)
Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 5:1)
Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:1)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION