라틴어 문장 검색

quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 28:2)
itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 28:8)
desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 38:2)
valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 48:6)
cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii - ne me existimes contra Stoicos solum dicere - eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit - neque enim id possum intellegere - , sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 50:3)
in omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:2)
haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:5)
tu autem negas fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 72:1)
vacuitas doloris, divitiae, valitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:4)
admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:11)
illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala, sed, si libet, reiectanea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:3)
aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra naturam esse quam si malum dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:9)
summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 19:2)
Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 19:5)
Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION