라틴어 문장 검색

ipsum tamen oculi non videre mei;
(ARCHIPOETA, V22)
tamen de sententiis nominum et rerum,
(ARCHIPOETA, V26)
caeli tamen prodere vereor occulta.
(ARCHIPOETA, V35)
scire tamen opus est, quid sit deo carum:
(ARCHIPOETA, V71)
quamvis tamen moriar et propinquem fini,
(ARCHIPOETA, V85)
quisquis contra calcitrat putans illud grave,
(ARCHIPOETA, IX3)
iussu tamen Caesaris obsidetur locus,
(ARCHIPOETA, IX97)
Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus cum trecentis et quinquaginta navibus in ostium Tamesis fluminis venit et Doruberniam, id est Cantwariorum civitatem, (quae est sita in aquilonari ripa Tamesis fluminis, in confinio East-Seaxum et Middel-Seaxum, sed tamen ad East-Seaxum illa civitas cum veritate pertinet) depopulati sunt, et Beorhtulfum, Merciorum regem, cum omni exercitu suo, qui ad proeliandum contra illos venerat, in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 4 7:1)
Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:1)
Dedit tamen illi unum magnum sanctimonialium monasterium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:9)
ita tamen, si illa terra hominibus et pecoribus habitaretur et deserta non esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:7)
Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:3)
Sed tamen inter praesentis vitae impedimenta ab infantia usque ad praesentem diem in eodem insaturabili desiderio, sicut nec ante destituit, ita nec etiam adhuc inhiare desinit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:4)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVIII, nativitatis Aelfredi regis vigesimo, idem ipse praefatus ac venerabilis Aelfred rex, secundarii tamen tunc ordine fretus, uxorem de Mercia, nobilem scilicet genere, filiam Aethelredi Gainorum comitis, qui cognaminabatur Mucill, subarravit et duxit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 29 32:1)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION