라틴어 문장 검색

prudentioribus tamen aliud placet, qui dicunt sacra Liberi patris ad purgationem animae pertinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38915)
nec via mortis erat simplex nec moriebantur ex usu, id est secundum naturalem ordinem, non tantum fuga animae, sed etiam corporis resolutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4821)
nam dicturus est "animasque in vulnere ponunt".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 802)
vitas id est animas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2241)
'huc' id est unde sumptae sunt animae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2253)
interfice messes secundum Pythagoram, qui animam habere dicit cuncta crescentia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3302)
"hoc, quod sciam, neque mens neque anima nec vita est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:3)
"Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:35)
"Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:24)
"nam corporibus dissolutis solas animas volunt et perpetuo manere et in alia nova corpora saepius commeare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:9)
"Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, beluas hominum animas redire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:10)
Praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 18:6)
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 40:2)
Solus enim vidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem inpressisset ipsa natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:3)
"Numquam vidi" inquit "animam rationis consilique participem in ulla alia nisi humana figura". Quid solis numquidnam aut lunae aut quinque errantium siderum simile vidisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION