라틴어 문장 검색

inflammata semel nescit mitescere virtus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:133)
non est victoria tanti, ut videar vicisse mihi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:148)
nulla est victoria maior, quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:103)
sed providus aether noluit humano titulos auferre labori, ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam, quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:154)
tua te benefacta morantem conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus quod servavit amat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:166)
hic illi mansere viri, quos mutua virtus legit et in nomen Romanis rebus adoptans iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:182)
hoc ille locatus ancipiti, longum socias tardumque putavit expectasse manus et nostra pericula tendit posthabitis pulsare suis mediumque per hostem flammatus virtute pia propriaeque salutis inmemor et stricto prosternens obvia ferro barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:204)
virtutes variae fructus sensere receptos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:247)
adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:256)
exeat in populos cunctis inlustrior annus, natus fonte suo, quem non aliena per arva induit hospes bonos, cuius cunabula fovit curia, quem primi tandem videre Quirites, quem domitis auspex peperit Victoria bellis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:279)
iudicium virtutis erat;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:43)
Tales utrimque procellae cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps imperium pulsaret hiems, nil fessa emisit officii virtus contraque minantia fata pervigil eventusque sibi latura secundos maior in adversis micuit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:149)
Victoria nulla clarior aut hominum votis optatior umquam contigit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:193)
non obruta virtus paupertate latet.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:55)
quin ipsa Superbia longe discessit, vitium rebus sollemne secundis virtutumque ingrata comes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION