라틴어 문장 검색

"Libyci quid mira tributi obsequia et missum media de pace triumphum laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus exspectare fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici51)
Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr12)
Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum, o merito dilecte puer, primordia quaerens distrahor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus15)
et te iam fecerat illi mens animusque patrem, necdum moresve decorve:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus45)
sola verecundo deerat praetexta decori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus59)
illius unus ante decor, quantum praecedit clara minores luna faces quantumque alios premit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati18)
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto, quem fortuna sinit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati26)
morum iura viris solum et sine fascibus aequum, quid nunc magnificas species cultusque locorum templaque et innumeris spatia interstincta columnis, et geminam molem nudi tectique theatri et Capitolinis quinquennia proxima lustris, quid laudem litus libertatemque Menandri, quam Romanus honos et Graia licentia miscent?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 35)
"ibis qua vagus Hercules et Euhan ultra sidera flammeumque solem et Nili caput et nives Atlantis, et laudum cumulo beatus omni scandes belliger abnuesque currus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana47)
magnoque ex agmine laudum fertur Thebanos tantum excusasse triumphos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis25)
laudantur proavis seu pulchrae munere formae, quae morum caruere bonis, falsoque potentes laudis egent verae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam26)
sic alta senescit imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi invidet et velis adnubilat aura secundis, carpitur eximium Fato Priscilla decorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam56)
cognata ministret laus animos, aliis Decii reducesque Camilli monstrentur - tu disce patrem, quantusque negantem fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen intrant mandata gerens quantusque potentis mille urbes Asiae sortito rexerit anno, imperium mulcente toga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii16)
atque ibi dum profers annos vitamque sanitas, protinus ad patrii raperis certamina lustri vix implenda viris, laudum festinus et audax ingenii, stupuit primaeva ad carmina plebes Euboea et natis te monstravere parentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum47)
tu laudis origo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum63)

SEARCH

MENU NAVIGATION