라틴어 문장 검색

'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit 'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:9)
itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 138:2)
Primum enim videri oportet, in quo sit etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) - tolli autem omnia si visa tollantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 144:2)
estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se ilia scire persuaserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:3)
quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 159:1)
verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:2)
Aliud iudicium Protagorae est qui putet id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 191:2)
Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 191:3)
sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:2)
cuius mei sensus certissimus testis est hic idem qui custos capitis fuit, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 2:1)
quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronuntio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 3:3)
nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:5)
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:1)
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:2)
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION