라틴어 문장 검색

Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnes Catilinae copias, omnes spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:1)
eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos cives extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:5)
Alter intellegit mortem ab dis inmortalibus non esse supplicii causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:4)
Itaque ut aliqua in vita formido inprobis esset posita apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:8)
At vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:4)
nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, minuunt, sed augent potius illam facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 6:4)
futurum autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 28:4)
Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera esse possint intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:4)
Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod Clytaemnestram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 50:3)
Quam ob rem, cum dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:3)
modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:4)
contra quos omnis dicendum breviter existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 3:1)
quamquam id quidem licebit iis existimare, qui legerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 16:3)
quam a nobis sic intelleges expositam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 18:2)
sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION