라틴어 문장 검색

Quam rem et alii et hic idem poeta locis aliquot demonstrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 18:1)
verum procurandum mihi est, ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:3)
Et poeta vester adiciendo olim quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuvare dicit memoriam sedati laboris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:6)
Hoc eo dictum est quia Octavius Libys oriundus dicebatur, quibus mos est aurem forare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 7:5)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Si qua vero pars corporis aegrescat, in ipsam quasi infirmiorem ultima illa quae diximus retrimenta labuntur, et hinc nascuntur morborum causa quae ῥεύματα medicis vocare mos est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 24:1)
Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus veteris comoediae poetas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 8:1)
Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:3)
Homerus, cum senes πολιοκροτάφους vocat, quaero, utrum ex parte poetico more totum caput significare velit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 1:2)
Quod autem Alcaeus poeta dixit et vulgo canitur, *Οἴνῳ πνεύμονα τέγγε, τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται, ideo dictum est quia pulmo revera gaudet humore, sed trahit quantum sibi aestimat necessarium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 13:1)
In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 22:1)
Et hoc est quod eleganter poeta Timotheus expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 28:1)
Praefatur poeta argumentum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권1)
Namque ut opes mundo nimias fortuna subacto Intulit, et rebus mores cessere secundis, Praedaque et hostiles luxum suasere rapinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:3)
Et vos barbaricos ritus moremque sinistrum Sacrorum, Druidae, positis repetistis ab armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION