라틴어 문장 검색

Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:7)
" Numera annos tuos, et pudebit eadem velle, quae volueras puer, eadem parare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 2:2)
Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis, unde quo evaseris, et ex eo suspicans, quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:1)
A quo enim non prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:2)
iuveni parandum, seni utendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 4:7)
" Ego vero quoscumque habeo, mittere paratus sum et totum horreum excutere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:2)
At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 4:2)
Ille amicum sibi parat, hic se amico.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 4:6)
cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur, Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:6)
Non dubito, quin paratus sit et paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:3)
ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:3)
omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:5)
Paratus exire sum et ideo fruar vita, quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:2)
paratum vides.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 4:5)
Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura, si nemo moveat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION