라틴어 문장 검색

Nero primum cum omni equitatu advenit, Porcius deinde adsecutus cum levi armatura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 699:1)
adeoque citato agmine ducti sunt ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 240:1)
ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 509:1)
ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 510:1)
id se, etiamsi iam pridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 521:1)
in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 521:2)
"etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 566:3)
rebus quam verbis adsequi malui ut qui aliorum iudicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi praeferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 599:1)
equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed - bona venia tua dixerim - si possim, etiam exsuperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 650:2)
et qui in arce erant, igni iniecto tectis quae tenebant, ut is tumultus moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 110:1)
ubi responderunt aquam dierum quinque et quadraginta in navibus esse, tum edixit militibus ut silentium quieti, nautis sine certamine ad ministeria exsequenda bene oboedientes, praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 354:1)
institit deinde reputare secum ipse quem ad modum promissi fidem praestaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 162:1)
Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam vir uxori debuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 198:1)
quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 198:2)
hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, accipio inquit nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION