라틴어 문장 검색

utraque vis apibus pariter metuenda tam caloris quam frigoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 371)
quod licet utrumque aequali modo metuendum sit, tamen dissimiliter nocet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 372)
fas illi limina d. t. utroque enim parente deo nasce- batur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3571)
nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 5:2)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)
"Proinde, si mihi quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium est patefacere, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa magisque omnia verisimilia quam vera:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:3)
"Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseverando timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:2)
"Atque etiam, quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:17)
"uterque maiestatem dei intellegendi desperatione senserunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:33)
"Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam indito de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:11)
nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:3)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 22:3)
naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:2)
communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION