라틴어 문장 검색

fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 279:1)
postulabant ut aut referret ad senatum, aut auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 280:5)
senatus a se rem ad populum reiecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:2)
desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 286:1)
dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet, et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 288:2)
adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 294:2)
dimisso senatu consules in tribunal escendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:1)
consules quid mandatum esset a senatu videbant, sed eorum qui intra parietes curiae ferociter loquerentur neminem adesse invidiae suae participem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 300:1)
prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:1)
senatus tumultuose vocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 307:1)
oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 323:3)
namque Valerius post Vetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro victore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 339:1)
M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 374:1)
et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:1)
ludi quam amplissimi ut fierent senatus decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION